monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf5226.245 > csg458.43 > sectio 30 > sectio 24 > csg247.203 > csg457.13 > csg458.10 > sectio 3 > bnf5226.244 > csg458.14 > sectio 22 > sectio 50 > csg458.32 > 11 > sectio 9 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, 18, 1
Intererat huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat vir venerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper venerat a Roma per iussionem papae Agathonis; duce reventissimo abbate Biscopo , cognomine Benedicto, cuius supra meminimus . Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae, in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, venit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante saepius facere consueverat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est : petiitque, et accepit ab eo in munimentum libertatis monasterii quod fecerat, epistolam privilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem voluisse, ac licentiam dedisse noverat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.